PELETHI et Cerethi

PELETHI et Cerethi
PELETHI et Cerethi
memorantur, 2. Sam. c. 8. v. 18. et 1. Paralip. c. 18. v. 17. ubi Benaias, filius Ieiodae, dicitur fuisse, super Pelethi et Cerethi. Per quae verba sunt quidam, qui sanctissimum illud Oraculum Urim et Thummim denotatum velint. Rabbini, annotante Levi Ben Gerson ad 2. Sam. 8. de Synedris seu Synedrio Magno, interpretantur; eosque aiunt dictos Cerethi, quia verba sua praescindebant seu breviter iussa pronuntiabant, Pelethi autem, quia excellebant in factis suis. Alii vero, inter quos Chaldaeus Paraphrastes, de satellitibus regiis, sagittariis et
funditoribus has voces capiunt: qui lecti videntur, e Pelisthaeis sub iugum a Davide redactis, inter quos etiam Cerethitarum mentio est, 1. Sam. c. 30. v. 14. Ad minimum Sagittarii fuêre periti, a qua peritia Cerethorum nomen forte ortum 1. Sam. c. 31. v. 31. et 2. Sam. c. 1. v. 18. (quemadmodum etiam Creta Insul. a Phoenicibus, qui eo colonias miserunt, hinc appellata videtur: nota enim apud Veteres Cydonia spicula, Cnossius arcus) Et Funditores accurati, Pelethi proin dicti, uti Baleares quoque Insulae, ob eandem peritiam, a Phoenicibus id nominis forte nactae funt. Burmannus, ad 2. Sam. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”